2 Kings 2

. RAB. in lib. Reg., t. 3. Turbo, id est validissimus ventus, etc., usque ad Assumptus est Dominus per coitum nec generans, nec generatus. . Elias spiritu prophetali et operatione miraculorum excellenter pollebat, geminam ergo gratiam quam Elisaeus in magistro vigere cognoscebat, sibi tribui rogavit. Unde patet quod non esse discipulus super magistrum postulavit. RAB. Fiducia petendi accepta a Domino Ecclesia postulat spiritum Christi, et quia remissione peccatorum indiget qua non eguit Christus, et munere virtutum quas ex plenitudine sua per Spiritum sanctum tribuit Christus, Ephes. 4., illis videlicet qui spem suam in illo ponunt. Hinc est quod ait: Id est si oculos fidei aperueris, et cum passione et resurrectione etiam ascensionem meam fideliter credideris, petitionis tuae effectum consequeris. . RAB. Incarnatio est per quam Lethi fluvium dirupit nobisque transitum ad vitam praeparavit, hoc Elisaeus post transitum Eliae retinuit, quia fidem incarnationis Ecclesia post ascensionem Christi reservavit, per quam praesentis vitae fluctus transire satagit; sed sicut Elisaeus non nisi invocato nomine Eliae aquas divisit, ita Ecclesia nisi per invocationem nominis Christi virtutes ullas facere non potest. Deus est enim qui operatur in nobis et velle et perficere. . ISID. Sal, id est, sapientia in vase fictili, id est, corpore humano posita aquas sanat, id est, populos dulcedine dilectionis et bonorum operum per Christi incarnationem fecundat. . ISID. Elisaeus salus Dei. Is est qui Salvator vocatur, cui illudunt Judaei, quia in Calvariae loco ascensurus erat in crucem; sed Christus postquam ascendit in coelos, sicut Elisaeus ascendit in Bethel, id est in domum Dei quadragesimo secundo anno, immisit duos ursos de silvis gentium, Vespasianum scilicet et Titum, qui eos crudeli strage dejecerunt, ibique sanguis eorum effusus est ubi Dominum suspenderunt. . .
Copyright information for VulgGlossa